monumenta.ch > Plinius > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 51
{IX} Sed quisquis primus invenit secare luxuriaque dividere, importuni ingenii fuit. harena hoc fit et ferro videtur fieri, serra in praetenui linea premente harenas versando tractu ipso secante. Aethiopica haec maxime probatur, nam id quoque accessit, ut ab Aethiopia usque peteretur quod secaret marmora, immo vero etiam in Indos, quo margaritas quoque peti severis moribus indignum erat.